DEXTRA ad laevam scribendi mos vetus (a)

DEXTRA ad laevam scribendi mos vetus (a)
a DEXTRA ad laevam scribendi mos vetus
et Hebtaeis, Syris omnibusqueve Orientalibus, Aegyptiis quevoque in usu. Neque absimile vero est, a Graecis initio receptum fuisse etiam, et satis diu retentium. Certe Olympiae, Agamemnonis statuae adscriptum esse, nomen, γεγράφθαι δὲ καὶ τοῦτο ἐπὶ τὰ λαιὰ ἐκ δεξιῶν, id autem scriptum esse a dextra ad laevam, i. e. sinistrorsum, ad morem aevi, in quo vixerat, tradit Pausan. Qua vero ratione scribendi sensim desuescente, βουςτροφηδὸν postea scribere coepêrunt; lineis sc. alterne sinistrorsum et dextrorsum scriptis, ὀμοίως τοῦς αροτριῶςι βουςὶ, instar boum arantium, unde nomen, Hesych. in Βουςτροφηδόν. Sic in Arca Cypseli Olympiae, dicata inscriptio nes incisae: Sic Leges solonis, Axones et Cyrbes scripti, apud Suid. in Νόμος, Harpoerationem in Κύρβεις etc. Vide infra ubi de tota Scribendi ratione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”